

Liber Nehemiae*
Caput 12: Versus 35
In vasis cantici David.Quia non suo sensu vel desideriis innituntur, sed patrum et prophetarum vitam et doctrinam per omnia sequentes verbo praedicationis insistunt.Et Esdras scriba.Quia in omnibus quae agunt verba sanctae Scripturae prae oculis habent, quibus ducibus ad ingressum vitae aeternae perveniant, ut inebrientur ab ubertate domus Dei, et torrente voluptatis ejus, apud quem est fons vitae, etc.